- MALUS Vicinus
- MALUS Vicinusvulgo Malveisen, qua si mauvais vaisin, machinae belicae species fuit, quâ muri lapidibus ingentibus qupugnbantur; quod e propinquo hostes maxime incommodaret, sic dicta. Matthaeus Paris sub A. C. 1216. Proptor petrariam, quae Malveisine Gallice nuncupatur, quâ cum machinis aliis Franci ante castrum locatâ, muros acriter crebris ictibus verberabant. Ubi petrariae speciem hanc machinam facit. At Guiguevilla in Poem, vernac. apud Car. du Fresne, videturinnuere plures simul eôdomque impetai sagitias per hanc machinam emitti consuevisse: ita ut illa sit catapulta; quam Angelus Portenarius de Felicit. Patav. l. 5. describit cuiusque ibi signuram expressit. Idem nomen indidit Wilhelmus II. Rex Angliae castello a se exstructo, quô Consulem ad Bamburg ohsessum ad deditionem compellere nitebatur, apud Henricum Heutindon. Historiae l. 7. p. 373. Vide Eund.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.